Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note m.
Transcription

Page 176, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

est, cur amplius vocitet Pratæus Terram Microcosmi
Australem incognitam : sed non satis est ad oras appulisse,
interiori opus est perlustratione ; ut quid in recessu tot
anfractuum, ventriculorum, callositatum, glandium
contineat, manifestum euadat. Bulbi illius filamenta
nervosa, quaquaversum per septem conjugationes,
et amplo dein spinæ dorsalis sese diffundente trunco
exeunt in musculos seu in folia, quæ arteriarum im-
bre jugiter irrigantur, recurrente scilicet per venas
ad id muneris sanguine : Sed non est, quare fusiùs ista
persequar, quæ sufficit intento digito indicasse, ut
scias, quàm bene memori narraveris.

Cæterum quod ad convitia attinet, quæ in scriptis
adversariorum tuorum, quos tanta vexat dementia
frugibus inventis ut glande vescantur, occurrent,
scito, Mî Pecqvete, hanc esse æruginem me-
ram, hunc nigræ succum loliginis ; quibus certare in-
columi gravitate et mansuetudine philosophicâ si cu-
pias, nihilo plus ages, quàm si velis operam dare, ut
cum ratione insanias.

Ελεγχ’, ελεγχου, λοιδοεισθαι δ’ ου πρεπει
Ανδρας ποιητας ωσπερ αρτοπωλιδας

At quantominùs philosophos Christianos. Elegan-
ter Augustinus ad Petilianum, Si ego tibi vellem pro ma-
ledictis maledicta rependere, quid aliud, quàm duo maledici es-
semus ? ut ij, qui nos legerent, alij detestati abjicerent sanâ
gravitate, alij suaviter haurirent malevolâ voluntate
. Ni-
hil autem ad convitia silentio et taciturnitate accom-
modatius, nisi poscas lusco dicere lusce, et in eodem
valetudinario deprehendi. Canes oblatrant, quos tre-
pidantes vident ; at si prætereas nescio similis, tacent.
Non posses majorum {a} ab hominibus sermonis amari


  1. Sic pour : majorem.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note m.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0049&cln=m

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons