Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note o.
Transcription

Page 178, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

plenè absolvere. Contrà, maledicentiæ arte, ea quæ ab aliis
inventa sunt turpiter incessere velle, nullo quidem castigandi,
sed ea quæ à peritis pervestigata sunt apud imperitos calum-
niandi studio, id profectò non scientiæ optabilis negotium vi-
detur esse, sed aut (malignæ) naturæ, aut ignorantiæ argu-
mentum. Solos enim imperitos artis hoc factum docet, qui
ambitiosè quidem contendunt (quamvis maliciei non respon-
deant eorum vires) ut aliorum præclara opera calumnientur ;
vel, si illa vitiosa fuerint, ad reprehnedum se conver-
tant
.

Quidquid sit, ignoscendum arbitror seni de re lite-
raria non malè merito, qui floribus ex disciplinis hu-
manioribus operâ laudandâ decerptis Anatomiam
suam respersit, atque adeo trita et vulgaria elegantis-
simo convestivit ornatu, imò et ad praxin non sper-
nendâ curâ revocavit. Bene dictum olim, Neminem
mortalium omnibus horis sapere ; et in illâ longævi-
tate viri tandiu libris intenti multò magis mirandum
fuisset, si nulla excidissent {a} condonanda, quàm si non-
nulla scripserit quibus abstinere debuisset. Cur enim
antequam manum calamo admoveret ætatis utens
privilegio, et jure professorio, non te philiatrum ro-
gavit ut privatim, quod neutiquam detrectasses, imò
quod ultrò sæpius obtulisti, venas illas lacteas thora-
cicas, de quibus erat controversia, ostenderes. Cur
temerè adeo damnata opinio tanquam erronea, per-
niciosa, ac detestabilis paradoxi plena, quæ peritâ
Anatomici manu et oculis tantùm non cæcutienti-
bus indiget ut confirmetur ; et de qua auguror nemi-
nem deinceps qui expertus fuerit dubitaturum. Sed
hæc sunt vitia senectutis emeritæ, non solùm ut quæ
didicit aliâ ætate nolit perdenda fateri, verùm et à


  1. Sic pour : exscidissent.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Samuel Sorbière, alias
Sebastianus Alethophilus (1654), note o.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0049&cln=o

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons