Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note e.
Transcription

Page 185, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

tes, ut vinum in fundo mixturâ fœcis acescit, sic
Senectute quæ fœx ætatis vocatur à Seneca, cujus
etiam non ineptè vappa dici potest, acrior et impo-
tentior ira gignitur. Sanctiùs tamen à tam virulentis
et tam atrocibus verbis sibi temperasset Senex de cœ-
lesti profectione assiduè cogitans, ac brevi ut ipse
scribit in opuscul. adversus Slegel. pag. 231. cœlicolis
ascribendus. Ac quandoquidem Scripturiis Divinis
nunc se intentum scribit, si seriò expendisset hoc
Christi Domini præceptum Math. c. 5. v. 22. omnis
qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio ; qui autem
dixerit fatue, reus erit gehennæ ignis, num postea
turpissimam ignominiæ notam viris innocuis, imò de
ipso honorificentissimè locutis inurere voluisset ?
num in Galliæ dedecus, quæ sola monstra non habuit,
quod Divus Hieronymus in impium Vigilantium et
sacrilegum hæreticum justè torserat, ipsis aptasset ?

Porro novum crimen et ante hunc diem inauditum
commisêre : valuêre siquidem oculorum acie, inspe-
xere diligenter vasa quædam chyli arcana, reducta
huc usque et interiore naturæ sacrario clausa, quæ
illa hujusce sæculi, artium inventis clarissimi ac fœ-
cundissimi notitiæ reseruarat. Multa siquidem, in-
quit Seneca quæst natur. l. 7. c. 31. venientis ævi po-
pulus ignota nobis sciet, multa sæculis tunc futuris
cùm memoria nostri exoleverit reservantur. Pusilla
res mundus est, nisi in ipso quod quærat omnis mun-
dus habeat, non semel quædam sacra traduntur.
Eleusis servat quod ostendat revisentibus rerum na-
tura sacra sua non simul {a} tradit, initiatos nos credi-
mus, adhuc in vestibulo hæremus ; illa arcana non


  1. Sic pour : semel.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0050&cln=e

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons