Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note f.
Transcription

Page 186, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

promiscuè nec omnibus patent reducta et exteriore
sacrario clausa sunt, ex quibus aliud hæc ætas, aliud
quæ post nos subibit, aspiciet. Hinc patet aliquid hu-
jus sæculi gloriæ detraxisse Riolanum, cum Pecqueti in-
ventum ejusque observationes tam iniquè lacessivit :
quantùm ille recessit à grato antiquitatis animo quæ
adoravit priscorum in inveniendo curam, in tradendo
benignitatem, quæ putavit haud dubiè superatam hoc
modo videri posse rerum naturæ ipsius munificen-
tiam, si humani operis esset inventio : sed eam divi-
nam apparere, etiam cum homo inveniret, eandém-
que omnium parentem et genuisse hæc et ostendisse
nullo vitæ miraculo majore. Hæc Plinius l. 27. c. 1.
De herbarum inventoribus ; sed, quæ præclarè ana-
tomicis inventis conveniunt. Non enim minùs est
novas venas invenire quàm herbas, atque anatomes
utilitas non cedit herbarum gloriæ si eam non ante-
cedit. Veneror inquit Seneca espist. 64. inventa sa-
pientiæ, inventoresque adire tanquam multorum
hæreditatem juvat. Et singula quosdam inventa
deorum numero addidere, omnium utique vitam
clariorem fecere cognominibus, tam benigne gra-
tiam memoriâ referente.

At verò hanc gratiam (inquies) mirè retulit Rio-
lanus
, cum canales chyli Thoracicos Pecquetianos ab in-
ventore nominavit : quoniam autem is verum sui in-
venti usum ignoravit, ideò castigavit asperiùs juve-
nem senex : imò discere debebat à Seneca severissimo
sapientiæ magistro mollioribus verbis ingenia esse
curanda, quia homine nihil mitius, nihil amantius. {b}
Illud (inquit) {c} potiùs cogitabis non esse irascendum
erroribus quid enim si quis irascitur in tenebris pa-


  1. Note marginale : Plin. l. 25. c. 1. hist. nat.

  2. Note marginale : L. 1. de ira c. 5 (sic pour : c. 6).

  3. Note marginale : L. 2. de ira c. 9 (sic pour : c. 10).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre i, note f.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0050&cln=f

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons