Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note e.
Transcription

Page 199, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

Anatomicis adversus Harveum, etc. In Erratis cor-
rigendis in Anthropographiæ libro pag. 381. Qui ver-
sibus commendavit librum Parisani : revera tot alapas me-
ruit, quot versus scripsit
. Sed ita potuit viro sibi ami-
cissimo, cui ante plures annos Encheiridion Anato-
micum dicaverat, hoc loco non parcere, qui in iudi-
cio novo de venis lacteis, atque in ultimi sui operis
Epistola nuncupatoria, scholam ipsam principem ve-
luti semistibialem ac semistygialem irridet. Iudicet
ergo schola Parisiensis num sua potius intersit vin-
dicare decus sui ordinis, et Doctorum famam à Rio-
lano
violatam, quàm lacteas thoracicas à Pecqueto in-
ventas, et à duobus Doctoribus observatas ac probatas
damnare. Quæ injusta fuit Riolani postulatio. {a} Ne cre-
dant exteri
(inquit) Pecqueti, opusculum Lutetiæ typis
editum, à quibusdam Doctoribus approbatum, luce ac laude
dignum judicatum fuisse
. Certè si falsa est Pecqueti obser-
uatio, si commentitia vasa Thoracis Chylifera, in-
terest scholæ Parisiensi {b} Doctores illorum approbato-
res castigare ; sed si vera sunt ista, si confessa, et ex-
plorata, jam peritiorum anatomicorum Encheirisi,
interest scholæ non minùs veri quàm æqui arbitræ,
læsam naturæ rerum veritatem, ac Doctorum famam
potiùs sua authoritate tueri, quàm senioris magistri
dogmata fulcire. Ergò sic Riolani censura non minùs
rationi quàm experientiæ, et oculorum testimonio ad-
versa sponte corruit. Quamvis autem Pecquetus non sit
Doctor nec Medicus Parisiensis, non tamen debet ob
inventum eximium sua laude carere, quam quidem
exteris de Medicina bene meritis referre nolle, in-
gratum simul et inhumanum foret. Etenim ut virtus
omni loco nascitur, sic ubicunque se prodit, aman-


  1. Note marginale : Pag. 142. Respons. ad experiment.

  2. Sic pour : Parisiensis (Errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0052&cln=e

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons