Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note f.
Transcription

Page 200, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

da, colenda, atque encomiis exornanda est, unde Do-
ctores sacræ facultatis libros Theologiæ ab exteris
editos quotidie approbant, Medicis operibus tantò
majoris momenti, quantò religio vitâ, anima corpo-
re præstat.

Non tamen Pecquetus Scholæ Parisiensi prorsus
exterus videri potest ; cujus se cum Foesio, Laurentio,
et aliis illustrioribus alterius et hujusce sæculi Medi-
cis, Discipulum gloriatur. Lutetiæ ille Philosophi-
cis et Mathematicis disciplinis institutus, gradum
magisterij artium et nominationis {a} adeptus est. Lu-
tetiæ medicinam et anatomen didicit, et Doctores
supra laudatos Patinum et Mentelium in scholis audi-
vit. Lutetiæ sua anatomica experimenta fecit et lac-
teas thoracicas invenit anno 1647. Ergo Pecqueti in-
ventum Lutetiæ exterum esse non debet. Frustra
igitur Scholam antiquitatis gloriâ et doctrinæ clari-
tate omnium celeberrimam in suam sententiam ad-
ducere tentat Riolanus, qui certè nimiùm sibi arro-
gat, cum huic scholæ interesse putat castigare quod
ipsi non placet. Quid autem in scriptis ad Pecquetum
epistolis reprehendit censor perpetuus ? Singulas si-
gillatim defendere longum foret, et ultra præscri-
ptum mihi tempus. Neque in explodendis futilibus
glossematis operam impendam quibus Clarissimi et
humanissimi viri Iacobi Mentelij politam epistolam de-
venustare conatus est. In hoc supercilium subduxit,
in hoc barbam demisit antiquior magister, ut in
grammaticis nodos nectat. Tantum ipsi vacat. At
turpis res Elementarius senex, inquit Seneca. Res
fallunt, illas discerne ; nimium temporis eripiunt
vafræ quæstiunculæ, captiosæ disputationes, et ver-


  1. Sic pour : nominationis ad beneficia (Errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note f.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0052&cln=f

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons