Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note h.
Transcription

Page 202, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

Procul dubio igitur intellexit auctor hujus episto-
læ novas animantium perfectorum species in natura
non generari, ut neque in eorumdem animantium
structura novas partes, quæ novam quoque speciem
constituerent. Rationem reddit firmissimam. Quo-
niam natura æterna atque immutabili legi addicta est
, cujus
perpetuò exemplar imitatur, ideo novas animan-
tium aut partium species hisce temporibus non fa-
bricatur : sin autem aliquando aberret, dum insoli-
tas quasdam partes in monstris progignit, illæ non
perennant ; At lacteæ thoracicæ in omnibus perfe-
ctiorum animantium speciebus semper observantur.

Addit censor intercisa quædam secundæ hujus
Epistolæ verba. Hoc invento nobis exprobare videtur na-
tura præposteram de ea ex nostris cogitatis arbitrandi consue-
tudinem
. Quæ mox ita carpit censor. Post istos lau-
datores quis non proclameret Pecqueto tanquam novo
Medicinæ conditori

                     Tibi lilia plenis
Ecce ferent Nymphæ calathis
, etc.

Ante verò pag. 141 suæ responsionis scripserat novam
medendi methodum condi oportere ab iis, qui ejus libellum appro-
barunt
. Quis præter Riolanum ex allatis epistolæ ver-
bis, ut ex toto illius contextu, tam aliena ab autho-
ris mente, atque etiam ab ipsa rei veritate inferre
potuisset ? Nihil commendat hæc epistola præter Ex-
perientiam rerum magistram, αυτοψιαν, et naturæ in-
spectionem : nihil laudat in invento Pecquetiano præ-
ter Chyli receptaculi, et Lactearum Thoracica-
rum hyparxin. De usu inventi ne verbum quidem
facit, ut neque de Hepatis funeratione. Prævidit
quidem et soluit per antecessum potiora argumenta

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note h.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0052&cln=h

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons