Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note k.
Transcription

Page 205, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

epistolam non probavit censor, quæ το οτι solum
lactearum declarat. Contumeliosissimè igitur et fal-
sissimè in Hepatis funerati qerimonia ad Medicos
Parisienses, scripsit, {a} Medicos hujus ordinis, consiliarios,
fautores ac fidejussores fuisse hujusce facinioris. Scilicet Hepar
inutile et ignobile membrum è corpore rescindendum, sua di-
gnitate et potestate sanguificandi spolinadum, ac proinde ex-
terminandum, et relegandum ad vile ministerium
. Sic habet
epistola. Hic te vivus et fallere nescius codex docuit, quod
principij unitas Aristotelo suaderat, cor primum esse
αιματωσεως
organum
. Si cor est primum αιματωσεως organum :
Ergo aliud secundum est, quod si nullum præter
Hepar excogitare potest censor, quomodo Authori
epistolæ tam perspicuè locuto, istud facinoris consi-
lium affingere non erubescit ? Non ergo Parisien-
sis ordinis Medici excidium juravêre Hepatis, cujus
facultatem vitæ pernecessariam agnoscunt, cujus
etiam servandæ temperiei ac juvandæ functioni quo-
tidie student in facienda Medicina. Nemo igitur bo-
nus ferre poterit aut silentio excusare Riolani animi
vehementiam, qui in illa querimonia Hepatis fune-
rati, sævit atrociter in Pecqueti Sectarios, sic vocat eos
qui Lactearum Thoracicarum υπαρξιν secum faten-
tur, Tanquam in Stygales Medicos, qui suo stibio sive stygio
instrumento diaboli hominum ruinam inter se syngraphâ ju-
rarunt. Quos tandem à schola arcendos concludit
. Deus bo-
ne quàm inquietum est malum, ac plenum {b} veneno
mortifero lingua ! quam senex de discessu cogitans, nec-
dum domare potest. {c} Ita ne post decursum hujus vi-
tæ spatium jam cælicolis se ascriptum putat ? qui collegas


  1. Note marginale : Pag. 35.

  2. Sic pour : plena.

  3. Note marginale : Ex d. Iacob. epist. c. 3. v. 8.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iii, note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0052&cln=k

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons