Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note b.
Transcription

Page 208, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

sellium pag. 143. suæ responsionis.

Nititur quoque hoc argumentum infirma ratione.
Quid (inquit) brevior esset via et commodior in cavam
descendentem vicinam
. Imò ex hoc ipso, quod hanc viam
in cavam descendentem natura non elegit, optimè
sequitur illam non esse commodiorem. Natura enim
ex Hippocrate convenientia præstat, et ex Aristotele
semper quod melius est facit. Quod annotatum fue-
rat in secunda ad Pecquetum epistola.

Quamvis etiam alia brevior foret via. Non sequi-
tur hanc in chyli anadosi naturam tenuisse. Alioqui
si ex eo argumento infertur nullas esse Lacteas Tho-
racicas, ex eodem concludetur nullas prorsus esse
mesenterij venas, quia ex Riolano pag. 147. cum totum
mesenterium est scirrosum, jecur, pancreas, lien, venas ha-
bent in ventriculum productas, quæ exsugunt chylum defe-
tuntque ad Hepar
.

Brevior esset via, si quamprimùm chylus in inte-
stinis, omnibus terrenis sordibus expurgaretur. Cur
ergo in tertia coctione adhuc sordes cutem inficiunt ?
brevior esset via si è corporis centro cum urinis se-
rum excerneretur, quàm ex habitu corporis. Non er-
go natura breviorem semper viam sequitur, nec illa
semper melior est. Non commodiorem autem fuis-
se viam in cavam descendentem ostendetur in con-
futatione octavi et noni argumenti hujus capitis, et
capite sequenti cum de Lactearum Thoracicarum
usu agetur. Et ipse Riolanus dum earundem usum in-
quirit pag. 187. rationes affert cur commodior non
esset viam cavam descendentem. {a} Vt, inquit, sanguini
violenter fluenti intra arterias per circulationem, in venis
crassities addatur ob fibrosæ materiæ productionem, circa di-


  1. Sic pour : via cavæ descendentis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=b

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons