Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note c.
Transcription

Page 209, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

remptus trunci cavæ versus axillares ramos. Vt etiam san-
guinis portio ex permixtione chyli crassior facta hæreat cordi
et instar fermenti calidioris et acidioris inserviat ad elabo-
rationem novi sanguinis arteriosi
. Sic deserit partes suas
Riolanus : nihil illi constat, nihil diu placet, fluctuat,
petita relinquit, relicta repetit, alternas agens inter
negationem et affirmationem vices.

Præterea falsò supponit admissis Pecquetianis cana-
libus innumeras venas ad eos solum reduci. Etenim
chylus per intestinorum poros exiliens non univer-
sus fertur in mesenterij Lacteas, in Receptaculum,
et canales Thoracicos, sed tenuior et purior, hanc
viam affectat. alius vero crassior, mediâ fermè sui
parte vulgarium mesaraicarum oscilla subit. Quæ {a} ad
noxiorum humorum expurgationem intestinorum
tunicis adaperiuntur. Quæ vis autem prohibere po-
test ne per aperta hæc foraminula chylus mesaraicas
ingrediatur ? et in fluxu hepatico cùm dejectiones lo-
turæ carnium similes obseruantur, quid aliud quàm
cruentum chylum, propter Hepatis ατονιαν, ex istis
venis effluentem præ se ferunt ? At verò cum sanum
est animal, crassior ille chylus in vasis mesaraicis ad-
mixtus sanguini, alteratur faciliùs ac cum eo asporta-
tus in Hepar, novâ coctione vi parenchymatis trans-
mutatur in sanguinem, atque excrementis repurga-
tur, tandemque in cordis sinubus ultimò perficitur.

Non igitur aliud videtur lactearum et mesaraica-
rum venarum discrimen, quàm quod in his rubet
chylus perfusus sanguine, ob eam quam habent cum
arteriis {b} communionem ; in aliis vero lactis instar can-
didus decurrit, quia nihil illæ sanguinis hauriunt ex
arteriis, et quartum vasorum genus constituunt ut


  1. Sic pour : subit, quæ.

  2. Sic pour : arteriis per (Errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=c

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons