Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note d.
Transcription

Page 210, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

testatur post Asellium Riolanus in Encheirid. anatom.
l. 2. cap. 18.

Hæc per venas mesaraicas et Lacteas partita chyli
anadosis optimè subsistit cum invento Pecquetiano,
nihil derogat hepatis, visceris principis, dignitati ea
non habet incommoda quæ Riolanus objecit. Nullus
in illa metus est, ne chyli delatio proportione non
respondeat exilenti è corde sanguini, neve ruptis
aut obstructis duabus Lacteis Thoracicis privetur
cor chyli commeatu. Nullus quoque superest sor-
dium metus, quas è Pecquitianis canalibus cordi non
oggeri infrà ostendentur in solutione noni argumenti.

Hîc duo afferam experimenta, quibus adductus
sum ut credam chylum non solum sursum ad thora-
cem per lacteas, sed quoque per alias sanguinis ba-
julas ad hepar deferri. Observavi jam pridem in dis-
secti hominis ventriculo, qui post annum integrum
assiduâ vomitione vexatus interierat, ita coaluisse et
occalluisse pylorum, ut cartilagineus videretur, vix-
que novaculâ dividi posset. Vidi etiam in alterius
hominis cadavere mesenterium prorsus Scirrhosum.
Illud in unum veluti ingens glandosum corpus con-
versum fuerat, quod sub umbilicali regione tam al-
tè attollebatur ut intestina in lateralem partem pror-
sus ejecisset. Secta illa moles humorem reddebat pu-
ri persimilem. Quis ergo per pylorum cartilagineum
aut per scirrhosum mesenterium chylo transitus esse
potest in Lacteas, quarum cavitas prementis unde-
quaque tumoris pondere aboletur et obliteratur ?
Quoniam tamen in illa calamitate non statim inter-
eunt ægri, sed longâ macie conficiuntur donec ni-
hil præter ossa et cutem supersit. Tunc certè faten-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note d.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=d

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons