Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note e.
Transcription

Page 211, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

dum est chylo per ventriculi venas ad hepar delato,
velut alimento carceris, vitam prorogari.

Neque metuendum est ne in sanis chylo per vul-
gatas mesaraicas ad hepar appellenti contrarius san-
guinis motus obsistat. Nam ex circulationis legibus
naturæ consuetis, sanguis ex intestinis ad hepar per-
petuò refluus illuc commodè secum chylum deve-
hit. Hîc quidem non me latet sanguinis in porta cir-
culationem Riolano displicere. Sed evertat, amabo,
manifestissimum experimentum capite superiori al-
latum. Et si præclarè ex illius doctrina, circulatio in
vena cava necessaria fuit ad extensionem caloris, et
ad sanguinis distributionem in variarum partium nu-
tricarum, {a} atque ejusdem ventilationem ;

Nam vitium capiunt ni moveantur aquæ. {b}

Eadem est, imò major circulationis necessitas in
porta, in qua fæculentus et impurus sanguis ignavo
situ torpens faciliùs putresceret : venæ ergo partes
nutritias irrigantes, ut et aliæ, non sunt sanguinis
lacus sed rivi : prætereà innumeræ arteriæ ac venæ ad
intestina pertinentes, ac multò plures quàm partium
frigidarum et exanguium nutritio postulet, satis in-
dicant ibi publicum munus exerceri, et sanguinem
ex arteriis in venas remigrare.

Verùm instat Riolanus, Natura humana mundanæ natu-
ræ est imitatrix, ut mare mediterraneum non movetur fluxu
et refluxu, sed tantum Oceanus, ita in corpore humano san-
guis venæ portæ non circulatur, sed solus qui majoribus ca-
nalibus aortæ et venæ cavæ concluditur
. Ex respons. ad
Harv. de circul. sang. pag. 20. At vera non est illa cir-
culatio Oceani fluxum et refluxum patientis, sed po-
tius aquarum per pluminum alveos in mare curren-


  1. Sic pour : variis partibis nutricariis.

  2. Note marginale : L. de circul. sang. ex doctr. Hippocr. p. 21. et 49.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=e

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons