nas lacteas deferentes chylum ad cisternam, et tubulos duos
referentes ad venas subclavias, atque consimilis esse debet pro-
portio inter illos tubos chyliferos cum sanguine ubertim et af-
fatim è corde prosiliente.
Hujus secundi argumenti dissolutio ex 1. refutatione
pendet. Addo præterea illud magis Riolanum urgere,
ac mesenterij Lacteas destruere. Nam tres vel qua-
tuor ramuli per quos Lacteæ inseruntur in hepar, ex
Riolani sententia pag. 143. proportione non respon-
dent innumeris vasis mesentericis, et si nunc, quo-
niam dies diei eructat verbum, illos ramulos non am-
plius agnoscit, nullam certè proportionem inveniet
inter mesenterij venas cum poris Hepatis, per quos
in illius sententia chylus in sanguinem mutatus de-
fertur per hepatis parenchyma è vena porta in cavam.
Neque innumeræ mesenterij venæ ad illos hepatis
poros reduci possunt, aut iis æquipari, nec per
eos æque velox esse potest sanguinis delatio, nec
æque copiosa ac fuit in venis mesaraicis. Nec pari
copia et cursûs celeritate sanguis permeare potest
hepatis parenchyma, et cavam ascendentem ut cordi
sufficientem materiam suppeditet, et ut sit propor-
tio inter anadosim chyli per venas mesaraicas in he-
par, et inter transcolationem sanguinis per poros he-
patis, cum sanguine ubertim et affatim è corde pro-
siliente. Ergo hæcce proportio naturæ ipsi ignota est
et in Riolani cerebro nata, non tam ad Lactearum
Thoracicarum quàm ad omnium mesenterij vena-
rum eversionem.
III. Argumentum. Quomodo distendi et repleri chy-
lo sufficienti potest isthæc lacuna exigua ? (sic Receptacu-
lum vocat) cum habeat mesenterium superpositum cum pon-