Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note h.
Transcription

Page 214, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

dere intestinorum incumbentium præsertim in supino decu-
bitu
, resp. pag. 148.

Receptaculum chyli exiguum non est, sed pellu-
cidissima illa ac tenuissima membranula, vesiculæ in-
star, oblongo situ omnibus ferè lumborum vertebris
innixa est, atque aortæ {a} trunco firmiter inhærescit.
Mesenterium autem in brutis animantibus quæ pro-
næ spectant ad pastum, lumbis non incumbit, ideo-
que nec chyli receptaculo : in hominibus verò inte-
stina superposita et mesenterium non ita permunt re-
ceptaculum et lacteas ut chylo non distendantur ;
alioquin hâc gravi compressione gravitas venarum
deficeret, et interciperetur non modo chyli, sed
etiam sanguinis anadosis. Igitur mediocris est illa
compressio quæ prodest chyli distributioni, tantum
abest ut noceat. Experientia enim et visus probat
manu compressis mesenterij lacteis chylo magis di-
stendi receptaculum, compresso receptaculo chylo
turgere lacteas thoracicas, eumque in cavam secun-
dum longitudinem sectam, salientis aquæ instar, ad
cor usque manifestissimè effundere, ut vicissim iis
compressis redit receptaculo moles et impulsi copia
lactis ; modò id propè diaphragma tentetur : nam
supra duos ultra digitos descendenti chylo valvulæ
perpetuò obsistunt, quæ nodorum instar foris assur-
gere conspiciuntur.

Hîc objicit Riolanus intestina receptaculum pre-
mere, et pag. 162. manifestissima contradictione se-
cum ita pugnat. Possunt ne, inquit, intestina superne
adeo revelli per contractionem musculorum vt comprimere
valeant istas venas lacteas ? hoc est ridiculum
.

IV. Argumentum. In obeso corpore sunt obrutæ et


  1. Sic pour : aortæ descendentis (Errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note h.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=h

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons