Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note j.
Transcription

Page 216, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

senterij, ac postmodum veluti undâ undam pellente
in Receptaculum et Lacteas Thoracicas ; quem mo-
tum juvat, musculorum abdominis contractio, ac
verberatio diaphragmatis, et ipsius aortæ. Ipse tan-
dem chylus, quoniam in liquidis insitum est motionis
principium fluiditas, qua data porta in lacteas sponte
effluit, et quandiu nova guttula ad aliam appellit,
tandiu ascendendi finis esse non potest.

VI. Argumentum. Possunt istæ igitur venæ, simul-
que receptaculum effringi in cyphosi magna et violentis mo-
tionibus lumborum
. Pag. 182. resp.

Quid inde absurdi colligi potest ? si rumpantur id
funestum esse
respondet Riolan. ad Guiffartum pag. 218.
ut in ruptura earumdem venarum Lactearum in abdomine.
Tunc autem chylus in thoracis vel abdominis cavi-
tatem effunditur, et putrescens varia invehit sym-
ptomata à Riolano graphicè enarrata. Si contingat
utrámque Thoracicam obstrui non actum esse de vi-
ta, ut vult Riolanus pag. 152. suæ respons. demonstravi
in solutione primi argumenti hujus capitis.

VII. Argumentum. Vtraque bilis cum expurgatur per
intestina, inquinabit chylum, qui cum isto inquinamento per
venas dorsales deferetur ad cor. Idem accidet in diarrhæa bil-
iosa. pag. 180. resp
.

Respondeat ipse Riolanus, et in sua sententia irri-
tum inde concludat hepatis laborem, nunquam enim
hoc modo expurgabitur bilis et cum chylo retrò acta
semper ad hepar remeabit. Si reponat hunc esse na-
turæ ordinem ut excidat solum bilis in intestina diver-
so tempore, et jam facta chyli anadosi, cum depellen-
dæ sunt cibi reliquiæ ; nobis ne os occludet ne idem
afferamus ? Illam autem tunc excerni inde probatur,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note j.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=j

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons