Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note k.
Transcription

Page 217, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

quia chylus non inquinatur : at nulla vis videtur id
incommodi arcere posse, si in jejunum chylo disten-
tum bilis è vesicula descenderet ; nisi forsan cogitaret
aliquis hâc figurâ constructos esse intestinorum po-
ros, ut per eos chylo facilis aditus pateat, qui bili jam
secretæ occludatur. Velut sal aquâ liquatus facilè
transit per linteum, secretus autem, linteo inhærescit.
Cum autem fluit assiduè diarrhœa biliosa, etiamsi
chylus feratur ad hepar, eodem modo ille infici po-
test biliosis humoribus, qui si ad cor ascendant per
Lacteas Thoracicas, quidni pariter ad hepar per me-
senterij lacteas, vnde impedietur hæmatosis, si hepati
alio modo quàm agricolis redit labor actus in orbem.
Liberet censor istud viscus hoc periculo, eâdem ope-
râ cor ab excrementis biliosis vindicabit.

VIII. Argumentum. Ad cor chylum deferre impossi-
bile propter distantiam cordis octo digitorum intervallo ab
insertione venarum in ramos subclavios, pag. 183
.

De isto impossibili sic loquitur Socrates apud Pla-
tonem in dialogo, qui Alcyon inscribitur. Iudicamus,
inquit, pro humanæ facultatis viribus, quæ et rerum ignara
et rudis est et difficilè adducitur, ut credat, sed et nequa-
quam perspicaciter intuetur. Itaque et compluria nobis de iis,
quæ facilia sunt difficilia, et quæ consequi possunt impossibi-
lia sæpe judicantur. Atque id quidem nonnunquam propter
imperitiam, sæpe verò ob quandam mentium infantiam ; om-
nis itaque homo infans esse videtur vel ultimâ senectute pro-
vectus. Quid est enim pusillum ac præsens vitæ tempus ad
omne ævum. Quid est igitur, ô bone vir ! quod ex ejusmodi
rebus, possibiles-ne an impossibiles sint, dicere quipiam possint ?
ii quos deorum divinarumque rerum latent potestates, quibus-
ve totius naturæ vis incognita est. Multa tibi et mihi et aliis

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=k

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons