Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note l.
Transcription

Page 218, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

impossibilia videntur, quæ aliis forsitan perfacillia. Hæc
ipse. Nos verò non dicimus chylum immutatum et
adhuc lacteum ex axillaribus in cor derivari ; sed san-
guine permixtum, eo modo quo ipsum in vulgari-
bus mesaraicis jam rubescentem ad hepar asportari
supra exposui. Non igitur defertur ad cor chylus, sed
sanguis chyli portione perfusus. Et hac permixtio-
ne paucus chylus, nam guttatim stillat in subcla-
vias, plurimo sanguini inditus ita penè in sanguinem
convertitur ; sic aquæ gutta multo vino affusa fit vi-
num ex Aristotele. Sic testatur Riolanus sanguinem
venosum arterias subeuntem in ipso ingressu naturam
arteriosi saguinis acquirere, lib. de circul. sang. ex
doctr. Hipp. p. 50. Ideo longior fuit distantia, ut hoc
itinere et morâ appararetur chylus ac facilius à corde
conficeretur : vt postea dicetur in nono argumento.

At Riolanus : Si fuisset naturæ intentio ad cor chylum
transmittere ; potuisset iuxta diaphragma duorum digitorum
distantiâ, vel potius diaphragmatis intervallo, à dextro ven-
triculo cordis venas Lacteas inserere in cavam
, pag. 183. resp.

Ergo Riolane, haud alio modo quàm naturæ consi-
liorum particeps, quod de Hipparcho dixit Plinius
lib. 2. c. 12. illius potentiam tuâ metiris ulnâ : Sic er-
go argumentare : si naturæ fuisset intentio hominem
sanum diutissimè servare ; potuisset statim morborum
causas rescindere, luxuriantem sanguinem deplere,
cacochymiam expurgare, nec ulla diu in corpore ex-
crementa cumulare. Ergo fecit, quia potuit ! potuis-
set Monoscelos, Satyros, et alios ejusmodi miræ
pernicitatis ac stupendæ conformationis homines
quotidie generare. Ergo fecit quia potuit, aut ubi-
que facit quod fecit alicubi. Potuisset situm partium

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=l

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons