Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note o.
Transcription

Page 221, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

dis, hanc tamen rei necessariæ non defuisse, et bilio-
sis inquinamentis cor non obruisse, absque alia ulla
ratione, certissimum ac firmissimum nobis esse de-
beret.

Nihilominus etiam clarissimè patet in chylo Tho-
racico falsò sordes supponi, iis enim in alvina regio-
ne repurgatur, quas non solùm in intestinis relinquit,
cum per eorum tunicas transcolatur, sed etiam in
pancreatis bibula substantia, {a} in qua miris anfractibus,
ac quibusdam veluti capreolis, ac reticulis lacteæ
implicantur ex Asellio. Pancreatis candor insignis,
ac substantiæ modus, inquit idem, arguunt cœno-
siorem et crudiorem chyli partem in se combibere ;
ut placenta uteri {b} quod in materno sanguine fœcu-
lentum est absorbet. Id docuit ipse Hippocrates, lib.
de glandulis. Glandulæ, inquit, in intestinis majores sunt
quam alibi in corpore et expressam ex intestinis redundan-
tem humiditatem depascuntur
. νεμονται αι αδενες εν τοισιν
εντεροισιν εκπιεζομεναι τον πλαδον. Tot filtra itaque arti-
fex natura ita formasse credi debet, ut defæcatissimum
et purgatissimum chylum cordi appararet. Igitur cum
crassior et impurior chylus statim, ut initio dixi, diver-
tatur in mesaraicas, ut in hepate excoquatur ac biliosis
excrementis liberetur. Tenuis, qui purior est et proxi-
mè ad naturam sanguinis accedit, à quo fermè solo can-
dore discrepat, tantisper in receptaculo veluti ad di-
gestionem asservatur, antequam ad subclaviarum
ostia sursum emicet ; et dum ab intestinis ad cor va-
rios torquet ac corrigit flexus ac longa fertur regione
viarum, suo ac partium vicinarum calore attenuatur,
elaboraturque magis ac magis, tandémque sanguini
permixtus illius miscellâ adhuc excoqnitur {c} antequam


  1. Note marginale : Sordities chyli ibi coacervatur ex Riol. Encheirid. anat. l. 2. c. 19. pag. 153 (sic pour : pag. 112).

  2. Sic pour : placenta seu iecur uteri.

  3. Sic pour : excoquitur (Errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note o.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=o

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons