Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note q.
Transcription

Page 223, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

sanguinis per venam portæ fluentis separatur in jecore, utra-
que bilis continebatur chylo et sic impurus truditur et tra-
ditur in cor et pulmones
. Nam si valeret istud argu-
mentum, sequeretur, contra Riolani sententiam, san-
guinem in cava non circulari. {a} Si enim circulatur, se-
cundum leges circulationis rectà tendit ex corpo-
ris extremis in cor, remeat quoque ex emulgentibus
venis in cavam. Itaque bilis sanguinis per venam ca-
vam labentis non secernitur in renibus, sed bilis san-
guinis per aortam labentis ; Ergo bilis illa debet priùs
cum sanguine per cor transfluxisse. Præterea aut unâ
circulatione et unico sanguinis in renes impulsu bilis
transcolatur, aut pluribus ; unico non potest ; sic
enim totus corporis sanguis uno impulsu ad renes
afflueret ; si pluribus circulationibus id perficiatur,
quod certè aliter fieri nequit, Ergo ita sæpius cum
sanguine redit bilis ex corporis extremis ad cor. Cur
autem nec cordi nec aliis partibus naturalis illa bilis
non nocet, sic explicat Hippocrates lib. de Natura
Humana : Hominis corpus in se sanguinem et pituitam et
bilem duplicem continet, ex quibus corporis ipsius natura con-
stat, et per hæ dolet et sanum est. Sanum quidem sum hæc
moderatam inter se tum facultate tum copiâ temperationem
habuerint, idque præsertim, si permixta fuerint. Dolet, ubi
horum quidquam vel minus vel copiosius fuerit, aut in cor-
pore separatum nec reliquis contemperatum
, et lib. de Veteri
Medicina Amarum salsum, etc. mixtione et mutuâ in-
ter se contemperatione, neque cernuntur, neque molestiâ affi-
ciunt. At ubi horum quidpiam secretum fuerit, et per se con-
stiterit, tunc et conspicuum sit, et hominum molestiâ af-
ficit
.

Redit in aciem Riolanus pag. 179. resp. Si non fit,


  1. Note marginale : Vide Encheirid. anat. l. 3. c. 8. pag. 298.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note q.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=q

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons