Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note s.
Transcription

Page 225, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

Igitur falsissimum est, impuritates alvinæ regionis per
lacteas thoracicas ad cor transferri
, det ideò {a} ærumnosam
vitam fore, nisi præter naturam id contingat, ut in fe-
bribus assiduis, et aliis morbis, quod fatetur etiam Riola-
nus
, {b} et tunc deprehendi potest impurum chylum cum
sanguine ad pulmones deferri ; scilicet ubi in dispo-
sitionibus rheumaticis rejicitur è pulmonibus in-
gens copia pituitæ viscidæ ac glutinosæ, chylum,
viscidum cibi liquamen, adhuc referentis : quam pi-
tuitam agnoscunt ægri è cibis malè concoctis gigni,
quos ferè totos aiunt in sputa facessere.

Quod certè accidit propter chylosum sanguinem
per obstructos pulmones pigro lapsu trajectum, aut in
iis cespitantem ac malè confectum. Nunquam enim
tot implendis uno die crassorum sputorum pelvibus
sufficere posset pulmonis excrementorum copia.
Ideóque ad curationem, post επαφαιρεσιν, maximè al-
vinæ regionis habenda ratio est, quâ frequentissimè
repurgatâ enematis et blanda επικρασει, vel exhau-
riuntur sputa, vel plurimùm minuuntur. Ejusdem
quoque chylosi sanguinis vitium in humidiori cerebro
apparet, unde tantus scaturit muci proventus è nari-
bus effluentis. Cum enim cerebrum sit metropolis
frigidi et glutinosi ex Hippocrate, naturaliter simili
sanguine nutriri debet, ut dicetur capite sequenti,
qui quidem cum abundat, aut malè coquitur in ce-
rebro intemperato, nimiam hanc pituitæ copiam pro-
generat ; ut non sine causa agnoverit Riolanus pag. 188.
respons. ex chylo venis sublcaviis infuso, pituitosum
humorem nasci et concrescere.

Itaque ex tota hac noni argumenti solutione dilu-
cidum fiet, arbitror, cor dum sanum est, ob lacteas


  1. Sic pour : transferri et ideo (Errata).

  2. Note marginale : In Encheirid. anatom. l. 3. c. 6. p. 284. et l. de circul. sang. ex doct. Hipp. p. 21.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre iv, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0053&cln=s

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons