Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note b.
Transcription

Page 176, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

sed quidquid videtur sanasse Medicina est.
Imò iam maxima pars scientiæ cœpit esse,
sanare non posse. Id accidit ex veræ Me-
dicinæ ignorantia, docti, peritique Me-
dici contemptu. Nec mirum si tot falsis
opinionibus conspurcata et deformata
spectetur Medicina, ut pristinam faciem
vix retineat, ac præ se ferat. Ad euerten-
dam hominis structuram symbolam suam
attulit Pecquetus, sua doctrina noua, ac
inaudita, quæ veterem atque hodiernam
siue nostram Medicinam funditus euertit,
tam in Physiologia, quàm Pathologia,
et Therapeutica. Quippe si iecur non est
amplius pars princeps, naturalis faculta-
tis sedes, sanguificationis opifex, sed vili
ministerio addictum, nempe bilis excre-
mentitiæ expurgationi in Sanguine venæ
Portæ contentæ ; morbi, qui in hepate
collocantur, ex eius actione læsa, scilicet
imminuta vel abolita attractione, et re-
tentione chyli, vel ex furstratione sangui-
ficationis, quales sunt diarrhœa chylosa,
diarrhœa hepatica, cachexia, atrophia,
hydrops ; non amplius dependebunt ab
hepate, sed ex istis vasis lacteis nuper de-
tectis, vel ab ipso Corde, et pulmonibus.
In istarum partium commemoratarum
curatione non amplius respiciendum erit
iecur ; Nec ad idi viscus dirigenda sunt

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=b

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons