Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note c.
Transcription

Page 177, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

remedia. Propterea nouam medendi me-
thodum inuenire, et condere necessum est ;
Nam si Hepar non sit hæmatoseos off
na, frustra corruptiones massæ sanguineæ
repetuntur ab hepate, frustra laboratur in
eius correctione, et expurgatione, frustra
accusatur Hepar, author hydropisis, ex fru-
strata sanguificatione, frustra in profluuio
Sanguinis recurritur ad Hepar tanquam
ad fontem Sanguinis, eique adhibentur
remedia. Turpiter hallucinatus est Hip-
pocrates
, cum sanitatem, et integritatem
partium corporis florenti iecori tribuit.
Ipsemet Aristoteles etiam deceptus fuit, et
contra suam opinionem scripsit, iecur ad
temperiem sanitatemque corporis pluri-
mum conferre, quia finis est eorum, quæ
sunt in Sanguine, et omnium viscerum
excepto Corde refertissimum. Desipiebat
adhuc, cum asseruit naturam excremen-
torum receptacula iuxta iecur apposuisse,
ut genitus Sanguis ab humoribus excre-
mentiis expurgaretur, qui innoxie ad
Cor deferri non poterant. Delirabat Are-
teus
, quando scriptis prodidit, quanto ad
sanitatem iecur melius est, tanto deterius
à morbis afficitur. Si lien parem habet
vsum et officium cum iecore ad expurga-
tionem massæ sanguineæ sugendo acidi-
tatem, nullatenus ad sanguificationem

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=c

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons