Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note e.
Transcription

Page 179, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

Itaque crudus, indigestusque chylus ex
variis eduliis conflatus, per longissimas
venas, à lumbis ad subclauios ramos ve-
næ Cavæ deductus Cordi diditur. Ac pro-
inde Cor erit chyli cacabus, (ut loquitur
ille) ollaque coquinaria elaborando San-
guini destinata, atque per ventriculum
dextrum in pulmones suas sordes ibi re-
linquit, vel secum reuehit in ventriculum
sinistrum Cordis, inde in Aortam, quæ
prim arecipiet sordes, antequam ad ve-
nas perueniant ; Si Sanguinis per venam
Cauam labentis bilis secernitur in reni-
bus, si bilis Sanguinis per venam Portæ
fluentis separatur in iecore, vtraque bilis
continebatur chylo, et sic impurus tradi-
tur, et truditur in Cor et pulmones, nec
fit istius excrementi secretio, nisi post
multas reuolutiones Sanguinis per venas
et arterias. Ergo Cor et pulmones deteriùs
nutriuntur quam reliquæ partes corporis,
quia primæ excipiunt impurum chylum.
Atque eodem Sanguine impuro per ca-
rotidas arterias transmisso, cum spiritu vi-
tali cerebrum nutrietur, ex quo suum
animalem spiritum cudet, et formabit :
(qui debet esse purissimus et subtilissimus)
quod ipsi cerebro, eiusque functionibus,
tam ministris, quam principalibus non
potest non officere, et incommodare.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=e

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons