Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note g.
Transcription

Page 181, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

pate exsucco, ut queat alimoniam, fame-
licis partibus suppeditare : tumque in
Sanguinem qualemcumque vertitur. At si
iste succus à venis lacteis exsugatur, loco
chyli delatus ad Cor, periculose nocebit
Cordi et pulmonibus, totique arterioso,
et venoso generi.

Scriptum est ab Aristotele, et repetitum
à Plinio, solum in Cor in corpore vitiis non
maceratur, nec vitæ supplicia trahit ; si
putredinem intra se concipiat, nullum est
remedium tam potens, et efficax, quod
eam possit eluere, aut emendare, ex Gale-
no
. Itaque non est probabile naturam vo-
luisse, Cor principem corporis partem
sordibus obruere. Nam eius gratia sunt
reliquæ oartes corporis conditæ. Cum igi-
tur anima multorum opinione habitet in
Corde, et Sanguis arteriosus perhibeatur
animatus beneficio animæ ; Quis sanæ
mentis credat Cordis viscus, solium ani-
mæ, Solis astrum, in suo conclaui culi-
nam corporis exercere, et omnes impurita-
tes aluinæ regionis eò transferri ; si hoc
ita fieret, miserabilis et ærumnosa foret
hominis vita, multis incommodis obno-
xia, ex sordibus chyli supernè remeanti-
bus.

Si venæ istæ lacteæ sint instratæ, et fir-
miter affixæ vertebris lumborum, et dorsi,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note g.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=g

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons