Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note h.
Transcription

Page 182, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

cumque sint tenuissimæ, ac proinde fran-
gibiles, si luxantur vertebræ plurimæ in
cyphosi magna, dum violenter spina in
lumbis et dorso contorquetur ; possunt
istæ venæ simulque receptaculum chyli
effrini in violentis motionibus lumbo-
rum.

Etsi supra lumbos iacet inter duos re-
nes et musculos Psoas, istud Receptacu-
lum, quid opus est incitabulo per hepatis
pistillum, beneficio respirationis ? quid
contractione musculari ? Nec alia opus
est probatione, per mechanica artificia,
si solus motus lumborum sufficit ad pel-
lendum chylum, quod tu ignorabas.

Quamuis venæ lacteæ extent reuera,
non omnes tamen Anatomici, qui eas
admittunt, in vsu, et officio conueniunt.
Nam Gassendus, cuius authoritatem ad-
ducis, ad alios vsus ipsas accommodat, et
chylum bile infectum esse statuit, ac in
venis lacteis flauescentem reperiri. Quod
refutaui in meæ Anthropographiæ Man-
tissa ; Eodem tempore Follius Venetus,
tum Iuuenis quando scripsit, eandem opi-
nionem Italicè proposuit, cui respondit
paucis verbis Batholinus filius in sua A-
natome secundæ editionis.
Harvevs pe-
ritissimus Anatomicus, inuentor et author
Circulationis Sanguinis per Cor et pulmo-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note h.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=h

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons