Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note i.
Transcription

Page 183, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

nes, venas lacteas flocci facit, et chylum
per venas mesaraicas exsugi ab hepate pu-
tat, et sustinet, quod miror, cum reuera
exstent, et panifeste spectentur. Hoc me
dubitare facit de eius experimentiis, in
viuentibus animalibus. Alij per canalem
Virsungi, chylum ad pancreas deferri pu-
tant, in viuis lacteo succo refertum in-
ueniri. Ego non inutiles esse credo venas
lacteas ; sed a reuehendum chylum ab
intestinis ad Hepar conditas fuisse. Ad
Cor verò chylum deferre impossibile, pro-
pter distantiam Cordis octo digitorum
inteuallo ab insertione venarum in ra-
mos subclavios, (rectius axillares diceren-
tur :) Nam si Naturæ fuisset intentio ad
Cor per venam Cauam tuum transmitte-
re chylum ad Sanguinis confectionem,
potuisset iuxta diaphragma duorum digi-
torum distantia vel potius diaphragmatis
interuallo, à dextro ventriculo Cordis ve-
nas lacteas inserere in Cauam, vt cum
ascendente Sanguine chylus permistus
Cor ipsum adiret ac penetraret.

Atque cum istud Receptaculum chyli
habeat vicinam ac finitimam sibi Cauam
in lumbis, poterat in ipsum Cauæ trun-
cum chylus deriuari, cum per istum trun-
cum descendentem Cauæ, Sanguis assiduè
nocte dieque ascendat ad Cor, ex doctrina
Circulationis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=i

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons