Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note k.
Transcription

Page 185, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

reperiuntur, credo esse surculos rami me-
senterici venæ Portæ, qui tunc temporis
referti sunt chylo, quem deferunt ad He-
par per truncum venæ Portæ : Alios verò
ramos interspersos per mesenteerium, qui
rubri comparent, et sanguinei sunt, esse
ramos arteiæ cœliacæ, qui præbent etiam
alimentum intestinis, quando venæ me-
saraicæ sunt refertæ chylo. Traductio il-
la forsan non durat vltra duas tresve ho-
ras, postea remeat Sanguis per venas
mesaraicas ad intestina. Cum autem in
viuente animali continua fiat attractio
chyli ab hepate per venam Portam, re-
trahitur Sanguis intra Hepar : cum iam
sint oppletæ chylo venæ mesentericæ, ex-
tincto animali, et facultate attractrice
exoluta, relabitur Sanguis in venas me-
saraicas, tumque euanescunt istæ venæ
lacteæ, propter affluxum Sanguinis, qui
candorem illum destruit. Ac sane venæ
lacteæ en inuentore Asellio, et aliorum
obseruatione, non sunt visibiles nisi in vi-
uente adhuc animali, in mortu dispa-
rent : Atque ex ipso inuentore nullum ha-
bent truncum, propterea frustra multi
laborant in trunci inuestigatione : nec
propterea discedendum ab antiqua do-
ctrina, de chyli anadosi : nempe, per
eadem vasa, diuersis temporibus, et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=k

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons