Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note n.
Transcription

Page 188, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

in istis locis latitans, à me commemora-
tis. Ac sane oportuit Sanguinem ex di-
uersis substantiis conflari ad nutritionem
diuersarum partium corporis,vt habe-
rent aliquid sibi familiare quod ex San-
guine vniuersum corpus peragrante eli-
gerent, ac elicerent, et in suam substan-
tiam verterent : Inde crassities, et fibrosa
substantia, massæ sanguineæ addita, at-
que pituitosus humor inde natus et con-
cretus, Sanguini permixtus. Videntur po-
tius Sanguinis fibræ, ex illa portione chy-
li tenuioris superne et inferne trunco Ca-
uæ infusi formari, quam in hepate, cum
ibi procreetur Sanguis vniformis, nec fi-
bræ Sanguinis in ventriculo fingi, forma-
rique queunt, quamuis id proditum fue-
rit à Fernelio, quia ventriculus licet ner-
uosus, de sua substantia nihil chylo im-
pertit ; quia si de eius substantia quotidie
bis terve fibræ detraherentur vel eraderen-
tur, breui consumeretur. Itaque verisimi-
lius est ex crassa et pituitosa materia, qua-
lis est chyli portio tenuior, per illas venas
lacteas superne et inferne trunco Cauæ
intrusa, fibras effingi. Atque dum in San-
guine educto per phlebotomiam, et va-
sculis excepto, superficies digiti minimi
crassitie albicans apparet, non tam à pu-
tredine Sanguinis nascitur, quàm ab ista

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
5. Discours contre la nouvelle
doctrine des veines lactées
, note n.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1004&cln=n

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons