Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note e.
Transcription

Page 193, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

natur probare, quod euidentissimum est, nec
in dubium reuocatur. Sed ridiculus est,
quando cum Cartesio, Philosopho quidem
eximio, non autem Anatomico, venam
arteriosam simpliciter arteriam mauult
appellare ; et arteriam venosam absolutè
venam. Nescit venam arteriosam esse pro-
paginem Aortæ, vt arteriam venosam
Cauæ.

Pag. 35. et 36. Ignorat veram tradu-
ctionem Sanguinis circularem, qualem
in Fœtu delineaui, suopte ingenio absur-
dissimam fingit et comminiscitur. Nescit
ille diuersa esse tempora conformationis
partium in fœtu, et vasa vmbilicalia prius,
et inter ea venam primam formari, quam
placenta siue iecur vterinum, rudimenta
suæ formationis præbuerit. Propterea
Sanguis maternus guttatim instillatur va-
sis vmbilicalibus, siue sit arteriosus, siue
venosus ad Cordis generationem, dein ad
hepatis, et placentæ concretionem. Vbi
formatum est iecur, tum vena vmbilicalis
defert Sanguinem ex placenta deprom-
ptum in Hepar, cumque sit bifida, vna
portio Portæ, altera Cauæ intra iecur in-
seritur. Sic diditus Sanguis, qui caua ex-
ceptus est, per Anastomosin oualem, siue
aperturam (vt ille vocat) iuxta Cor non-
dum probe excauatum, defertur in arte-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1005&cln=e

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons