Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note g.
Transcription

Page 195, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

branis obuoluto, si experientiam fecisset
dissecto animali prægnante, comprehensis
ore, et naribus cum membranis, alibi tamen
rescissis, obseruasset Cor moueri, immotis
pulmonibus ; Atque nullus Anatomico-
rum præter Pecquetum, sustinuit fœtum in-
tra vterum respirare, et intra pulmones
fœtus Sanguinis circulationem fieri, at-
que arteriam venosam bis recipere eun-
dem Sanguinem.

Pag. 37. Quod scribit, Arterias vmbi-
licales Sanguinem superfluum reuehere in
iecur vterinum
 ; Id prius declaratum fuit
à Riolano ; sed alio modo descriptum
iter. Ad huius rei conformationem experi-
mentum adducit valde obscure et falso
scriptum. Si stipulam intra fœtum inspi-
raueris, in placentam, arteriæ aërem effun-
dent, flaccida penitus vena
. Non exprimit
(το intra fœtum) in quam partem sit in-
troducenda stipula ? Falsum etiam, arte-
rias vmbilicales manifestiores apparere ipsa
vena umbilicali, si inflentur, et infinitis
earumdem ramusculis illam  luxuriem tu-
mida inanitate declarare
. Arteriæ vmbili-
cales vena vmbilicali citius exarescunt, et
si luxuries obseruatur iis inflatis, istam lu-
xuriem facit spiritus intra duplicaturam
peritonæi inclusus. Nam istæ arteriæ in
suo progressu, nullos ramusculos vicinis

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note g.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1005&cln=g

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons