Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note j.
Transcription

Page 198, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

Pag. 41. Nunc obiectiones, proponit
aduersus extrauasationem Sanguinis et
dissoluit. Si transcolatus est Sanguis in car-
nibus, quî venæ crassiorem effundunt ? Re-
spondet, imminutum est serum, et temperatus
calor, admixtæ carnium nutritarum fæces,
quid mirum arteriosum Sanguinem à ve-
noso substantiæ consistentia superari
. Quod
pernegat Harvevs, qui vtrumque San-
guinem venosum et arteriosum consi-
milem esse sustinet, colore et consistentia, et
pondere, ac mensura, et tu idem affirmas
pag. 45. lin. 13.

Pag. 41. At Sanguinis extra vasa re-
stagnantis ineuitabilis est corruptela
. Non
inde sequitur, quia ex Hippocrate, Sanguis
tenuissimus, per diapedesim, roris instar
effusus in habitum corporis, inundat cor-
pus cum spiritibus in sanis ; at in ægris
pro Sanguine serum, pro spiritu flatus
circumfluunt. Verum, Reformidatur in
arteriosi Sanguinis extrauasatione diffusio,
quæ faciet aneurisma nisi arteria habeat
proximam, et adhærentem venam, quæ
recipiat Sanguinem
.

Pag. 41. Tu tamen fateris, Si longior
fuerit mora fluentis Sanguinis, qui succes-
surus est, retentæ fæcis mixtura conspurca-
tur, et in varios pro noxia dominantium
humorum diuersitate morbos dissoluitur
. Er-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note j.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1005&cln=j

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons