Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note k.
Transcription

Page 199, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

go fæx Sanguinis reuehitur, quæ deberet
in habitu corporis remanere. Ergo ista re-
ductio Sanguinis ad Cor, non est saluta-
ris, sed noxia.

Pag. 41. Scribis, Melancholiam San-
guinis in scirrhum condensari
. Nescis me-
lancholiam esse nome morbi, non hu-
moris.

Pag. 73. Nunc inquiris causas Sangui-
nis motus. Sustineo impossibile in sanis,
multo minus in ægris corporibus, impe-
tum Sanguinis à Corde exilientis in systo-
le ferri ad extremos artus, simulque im-
pellere Sanguinem versus Cor ante dia-
stolen ; quia quies, siue perisystole inter-
jecta inter diastolen et systolen adeo bre-
uis est, ut momento etiam per irradiatio-
nem, intra arterias Sangine turgidas vix
fieri queat, ut describis.

Pag. 74. Scribis etiam, Vasorum com-
pressionem adiuuare istum motum ex ins-
pirati intra pulmonem aëris pressura, et
adjacentium canalibus musculorum conne-
xu
. Ergo si pulmones non agitentur solo
diaphragmate moto, ut sæpe fit, non poterit
motus Sanguinis perfici, nisi in partibus
thoracicis. Dormiendo placide nullus est
connixus musculorum ; Deinde, nulla est
vasorum spontanea contractio, quia mo-
tus tantum inest iis corporibus membra-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1005&cln=k

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons