Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note l.
Transcription

Page 200, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

nosis, quæ fibras habent carnosas, vel
membranam carnosam, quibus desti-
tuuntur vasa.

Pag. 75. Addis, Atque ita Sanguis in
arterias à Corde exprimitur ex arterijs elu-
triatur partim per anastomoses ; partim in
carnes effunditur, et inde recollectus intra
venas, in Cor iterum redit, tam necessario
vitæ circulo, ut vel tantillum interturba-
tus, aut lipothymia, aut syncope, aut
mors consequatur
. Imò, sine reductione
istius Sanguinis effusi per vniuersum cor-
pus, vitam subsistere, atque eam Circu-
lationem, quæ fæces nutritarum {a} carnium
nutrituram secum reuehit ad Cor
, vitæ po-
tius noxiam, quam vtilem asseuero, quia
dixisti, morbos excitare, pag. 41.

Porrò post inuentas venas lacteas, Pec-
quetus
debebat imitari modestiam Har-
vei
, qui interrogatus à Riolano, cur Cir-
culationis vsus non exposuisset, modeste
repondit, prius stabiliendum esse illud
το οτι, priusquam το διοτι inquiratur. Cre-
do ipsum ea in re tot difficultatibus obrui,
vt vix ab illis emergere queat.

Tu verò ex tua inuentione Archimede
gloriosor, inuenisti nouas venas lacteas,
et subitò ex tui ingenij subtilitate, vsus
falsissimos assignasti, Plus scire velle quam
sit satis, intemperantiæ signum est, inquiebat


  1. Sic pour : mutatarum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1005&cln=l

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons