Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre v, note a.
Transcription

Page 12, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

CAP. V.

Novum Pecqveti Lactearum complementum
in hominibus à nobis observatum
.

Stetit hic observantium indutria, et confectum di-
stribuendi chyli pensum malè creduli existimarunt.
Asellio tantum debuisse visi sumus, ut nihil ultra de
Lacteis scrutaremur, nisi qvorum ipse duxisset lineas et
signasset. In Pancreas terminari sive mediam glandulam
ratum fuit, et angustiis abdominis circumscribi. Excita-
tæ mentes difficultates viderunt, de ramorum inter Pan-
creas Heparqve exilitate, diversasqve sed ignotas adhuc vias
præsagi futurorum divinarunt. Asellius Tab.III. litT. o-
riginem mesenterij designavit, sed eandem si proseqvutus
fuisset ulterius spinam versus, plura invenisset. Cæterum
hanc curæ laudem et inventionis, reliqvit posteris. Hip-
pocrates
qvoqve eumqve seqvuti Martianus et Castellus,
chylum ex mesenterio ad mammas detrudi plurimis
conjecturis suspicati sunt, sed vias nominarunt nullas præ-
ter incognitas et corporis porositates. Nuper verò æter-
nâ nominis sui famâ venarum lactearum Terminum au-
xit produxitqve Joannes Pecqvetus Diepæus, Medicus Pa-
risiensis, editis Experimentis novis Anatomicis, qvibus
incognita hactenus chyli vasa it, et publico asseruit
Parisiis 1651, trium annorum observatione, qvod tamen
tribus sectionibus, imò minoribus, aliis videre dabitur.
In his duo primus adinvenit in ovibus, canibus aliisqve a-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre v, note a.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1025&cln=a

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons