Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre v, note b.
Transcription

Page 13, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

nimalibus vivis post pastum qvarta circiter hora disse-
ctis. Primum, à Mesenterio seu venis Asellij lacteis jam
notis, prodire sub iisdem Receptaculum qvoddam chyli,
in qvod per varios lacteos ex mesenterio derivatur omnis
chylus. Deinde, ex eodem Receptaculo sursum per tho-
racem ad subclavias serpere alios ductus chyliferos. U-
trumqve tot seculis inauditum, casus aperuit nihil tale co-
gitanti, sed circa cordis motum in vivis occupato : Exem-
ptis enim visceribus, copiáqve cruoris abstersâ, in conspe-
ctum felici augurio prodiere lacteus liqvor et candican-
tes Thoracis ductus, qvos ulterius deinde inqvirens, circa
diaphragma et mesenterium originem deprehendit. Mi-
rum profectò rem manifestam omnium hactenus oculis
se subduxisse etiam illorum qvi vano supercilio ultimum
se Anatomiæ complementum addidisse gloriantur. Nos
verò facilem meremur veniam, qvi naturam qvotidie ad
nova sollicitamus, nec tamen asseqvuturos ingenuè fate-
mur. Unde Pecqveto gratiam referimus, qvod hæc præ-
ter visa infelicitati nostræ potius tribuat cap.1.p.3. qvam in-
curiæ. Monitus per Epistolam à fratre Cl. V. Erasmo
Bartholino
Medico et Mathematico insigni, qvi Blæsi
experimenti veritatem comprobaverat, anxiè Pecqvetia-
nis observationibus inhiavi, novæqve rei sollicitudine ex-
citatus, cum primum libri copia mihi facta fuit, diligen-
ter cum M. Michaele Lysero, amico meo et in Anatomi-
cis optimè versato, inqvisivi in vivo cane qvarta post pa-
stum largiorem hora, reperiqve pleraqve ab ipso observata et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre v, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1025&cln=b

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons