Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note c.
Transcription

Bacchæ bacchanti si velis aduersarier,
Ex insanæ facies insaniorem, feriet sæpius,
Sin obsequaris, una te solues plaga
.

Sed abstergenda sunt illa mendacia
et conuitia, quibus Riolanum fœdare ten-
tarunt : et quia catelli rabies æquè viru-
lenta est ac maiorum canum, et inter-
dum deterior, prius iuuenis Pecqueti ra-
biem
discutiam, quæ continetur in Epi-
stola dedicatoria ad Bartholinum
, quem hoc
artificio in auxilium accersiuit et accla-
mauit suo latratu, instar canis latrantis,
qui alios ad latratum conuocat. Nunc
verò si non ad hydrophobiam, saltem ad
extremam insaniam redacti videntur,
quoniam in summa suarum rerum igno-
rantia et confusione versantur, à seipsis
diffidentes, et nesciunt, quid scribant.
Aristoteles lib. 13 Metaphys. de Pytha-
goreis agens, quod ipsi primi de nume-
ris inter se discordant, signum est ip-
sas res, cùm non sint veræ, ipsis præbe-
re confusionem. Nam Pecquetus suum
detestabile Paradoxum mordicus susti-
net : attamen emendauit in secunda Edi-
tione
, nec amplius tuetur lacteum liquo-
rem ad Cor ascendere illibatum, sed co-
lorem sanguinis adispici, vbi peruenit

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1050&cln=c

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons