Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note e.
Transcription

Page 7, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

substratum ventriculo huic operi inser-
uire asserit, quod est impossibile. Sangui-
nem in Corde præparatum bilem suam
in hepar deponere, et mutuo circuitu
intra Cor et Hepar multoties repetito
concoqui, et deponere suam bilem. Istos
præstantissimos viros Pecqueto fauentes Rio-
lanus adeo reuereri debet, vt non nisi flexi po-
plitis, et pronæ frontis obsequio accesserit.

Salue vera Iovis proles, decus addite Diuis,
Et nos, et tua dextera adi pede sacra se-
         cundo.

Tales sane sunt, ut se Riolano formidabiles
litterariis iaculis approbarent, nisi in senem
miseratio dissuaderet.
Non reformido eo-
rum jacula venenata, quibus generose ob-
sistam. In primis impudentissimum men-
dacium, quod Pecqueto suppeditarunt
Doctores Parisienses refellendum. Quid
non expectes mali ab eo, qui tam insanire
suammet Parisiensem Academiam pronun-
ciare scriptis audeat
. Id nullatenus a Rio-
lano
scriptum aut pronunciatum depre-
hendetur. Consimilia conuitia quam-
plurima in hac Epistola continentur.

Notabis Pecquetum scribendi genus
Rhetoricum et ampullatum, de quo mo-
nitus fuerat
à Bartholino, mutasse, et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1050&cln=e

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons