Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note g.
Transcription

Page 9, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

in Responsione ad tua Experimenta, et in
Iudicio nouo de lacteis Venis. Senex iuuenem
amarulentis verbis conatur obruere.
Id nun-
quam cogitaui, nec verba mea tam atro-
citer feriunt. Nec laude incitat ad laborem,
quia non potes eam attingere vel com-
parare peritiam, nisi longâ experientiâ,
doctrinâ, et meditatione instructus, at-
que ita non sinit paruulos accedere ad verita-
tem
 : paruuli non sunt idonei, sed adoles-
centes. Philiatri nomen mihi exprobrat. Tan-
tum abest, vt Philiatri nomen sit pro-
brum, quod multi doctissimi Medici suis
libris editis prætulerunt titulo Doctoris :
Potuissem te vocare Discipulum Medi-
cinæ, sed Philiatri titulo honorifico vsus
sum. Dolet æternumque dolebit exemplo tam
illustri, sortis humanæ calamitosas vices, et
quam legitima electione senectuti Socrates
Anantæum poculum prætulerit.
Ego verò
deploro stupiditatem et ignorantiam in
Normano, cùm agnoscam in nostra
Schola quamplures Normanos viros
eruditissimos, et alios per Normaniam
dispersos, insigni eruditione præditos.
Propterea Normanus peritissimus Me-
dicus, Carolus le Noble, contra Pecque-
tum, de vsu Venarum lactearum eruditè di-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note g.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1050&cln=g

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons