Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note i.
Transcription

Page 11, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

iacturam animaduertere. Aduerte, sed oculis
vetulum miserantibus immedicabilem contra-
dictoriæ sententiæ constantiam. Annosa vi-
sus debilitas vel malitia, nec contra verbosum,
et contumeliosum et senem vult contendere
.
Hi sunt Flosculi eloquentiæ Pecque-
tianæ
, quibus opicus iste Riolanum con-
spersit.

In prima editione libri excusabam
Pecquetum, quia dum se nominabat in Epi-
stola paruulum
, sic loquebatur ut paruu-
lus, quia pueri Cor jecur appellant, ex Hip-
pocrate. Cùm eram paruulus
, inquit D. Pau-
lus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut par-
uulus : Cùm factus sum vir, euacuaui quæ
erant paruula
. Cùm autem agnoscam Pec-
quetum
non exuisse puerilitatem, post
adeptum in Schola Monspeliensi Do-
ctoratum in secunda editione : fateri co-
gor, non resipuisse, et in eodem errore
versari, nec tamen ausum fuisse suas in-
eptias et falsitates Anatomicas à Rio-
lano castigatas tueri : Nec Discipuli Do-
ctores Parisienses eius defensionem sus-
cepere : obmutescunt, quia non possunt
defendere ; idcirco infinitos errores Ana-
tomicos Pecqueti, intactos reliquére : Nec
ipse Pecquetus quidquam ausus est attin-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
1. Préface au lecteur, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1050&cln=i

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons