Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note b.
Transcription

Page 14, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

demonstrauit. Quod genus demonstrationis lau-
dat, et præfert rationi. Attamen in rebus abstru-
sis, quæ sensus nostros effugiunt, permittit alio-
rum Authorum antiquorum consensum produ-
cere, modò sint consummati in ea arte, de qua
aliquid inquiritur. Et hoc appellat historiam
Anatomicam
, de qua tractauit Aristoteles.
Quamuis Aristoteles in Physicis et Anatomi-
mis {a} prætulerit experientiam rationi, attamen
lib. 1. Metaphysicæ, cap. 1. aliter sentit et opi-
natur, scire, et cognoscere magis artis, quàm ex-
perientiæ arbitramur inesse ; Ac eos qui artem te-
nent, non eos qui experientiam habent, sapientiores
esse putamus : eo quod sapientia propter scientiam
magis omnes sequitur ; hoc autem quoniam illi qui-
dem sciunt, causam hi vero minimè, experti enim
sciunt quod est ; propter quod autem nesciunt : illi
verò propter quod et causas cognoscunt
.

Hæc sententia Aristotelis nostram controuer-
siam dirimere et iudicare potest. Pecquetus, No-
uitius Anatomicus, inuestigando lacteas Ve-
nas Asellij, fortuitò inuenit lacteas Thoracicas.
Expertus loquitur, ac demonstrat το οτι ; sed cùm
non sit peritus et consummatus in arte Anato-
mica, non potuit scire το διοτι, et causas huius
inuenti deprehendere. Peritis in arte relinquen-
da erat ista disquisitio, aut certè eorum iudicia
captanda.

Itaque audax et insolens est hæc propositio :
Cor solùm hæmatoseos organum : jecur solius bilis
colatorium et reconditorium
. Quomodo id proba-
tur ? sensu oculorum per Anatomem, detectis
lacteis thoracicis à receptaculo Chyli ad axil-


  1. Sic pour : Anatomicis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=b

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons