Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note d.
Transcription

Page 16, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

tioni eorum, vt non inueniat homo opus, quod ope-
ratus est Deus ab initio vsque ad finem
 : inquit Sa-
piens Ecclesiast. cap. 1. et 3. Multa sunt in cor-
pore, quorum vim rationémque perspicere nemo,
nisi qui fecit, potest
 : ait Lactantius. Hæc est vtili-
tas occultorum operum Dei, ne propterea vilescant,
ne comprehensa mira esse desinant. Itaque nullus
vnquam obliuiscatur se esse hominem, neque Deo
det insipientiam, si non plenè capiat eius sapien-
tiam
 : ait D. Augustinus.

Contentus fuit Pecquetus monstrasse suum
Receptaculum, Venas lacteas Thoracicas ad
axillares protensas. Inde concludit, Cor solum
hæmatoseωs organum, iecur inutile, bilis solius co-
latorium et reconditorium, atque pistillum succu-
tiens receptaculum Chyli et Venas lacteas
. Docto-
res duo Parisienses, Pecqueti Discipuli, id pro-
bant authoritate Aristotelis, qui vegetantis et
sentientis animæ communem sedem statuit in
Corde, ibi sanguinem elaborari, et semitam tra-
ducendi Chylum ad Cor, Pecquetum ingenio-
sissimum et felicissimum, per Metempsychosim
genio et ingenio Aristotelis animatum, depre-
hendisse. Nec aliam rationem neque authorita-
tem producunt. Fateor hoc ab Aristotele, variis
in locis, et præsertim cap. 4. lib. 2. de partibus
animalium
pronunciatum, sed perperam intel-
lectum ; Nam ipse constituit Cor primum gene-
rari, eius rudimentum repetit à sanguinis gutta,
vt in ouo conspicitur, ex qua formatur Cor :
Dein Iecur ex alia gutta affluente ad Cor, ita
vt Iecur ab ipso Corde dependeat. Id probat
Haruæus, lib. de generat. animal. cap. 50. In hoc

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note d.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=d

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons