Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note e.
Transcription

Page 17, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

sanguine Cordis calidum innatum contineri, at-
que istud calidum omnium actionum vitalium
et naturalium esse opifex. Propter {a} sanguinem
non posse alere nec distribui, nisi primùm ad
Cor peruenerit. Reliquæ rationes, quas Ari-
stoteles
adduxit, demonstrant tantùm Cordis no-
bilitatem et principatum.

Verum est, sanguinem confectum in Hepate,
et defæcatum priusquam distribuatur toti cor-
pori, deferri ad Cor. Id demonstrant vtriusque
visceris propinquitas, et Venæ Cauæ origo à
Corde, separata à Iecore ; id attestantur omnes
Philosophi Peripatetici ; sed alimentum sub-
actum et alteratum in ventriculo {b} ad Cor de-
uehi nunquam excogitauit Aristoteles, nec vllus
Interpretum. Extat tamen, lib. de Insomniis, c. 3.
locus notabilis, Venæ conceptacula sanguinis sunt,
Venarum autem initium Cor, cibum vtique illum,
qui per os ingeri solet, in loca sua receptum euapo-
rari in Venas, ibique mutatum in sanguinem verti,
et mox principium ipsum adire constat
. Ergo non
vertitur alimentum in sanguinem in Corde.
Alter locus memorabilis continetur lib. de re-
spiratione, cap. 20. In Corde tumefactio humoris,
qui semper è cibo accedit ad vltimam Cordis tuni-
cam eleuans, pulsum facit, atque hoc semper sine
vlla intermissione fit, nam semper humor, ex quo
materia sanguinis oritur, continuò influit
. At si de-
ficeret appulsus alimenti, cessaret pulsatio Cor-
dis. Ergo non est illa vera causa pulsus in Cor-
de, assignata ab Aristotele. Notandum, quod
Chyli et Chyloseωs nomina non reperiuntur
apud Aristotelem, neque apud Hippocratem :


  1. Sic pour : Propterea (errata).

  2. Ajouter : immediatè (ibid.).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=e

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons