Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note g.
Transcription

Page 19, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

obtulisse, in vrbe Rothomagensi, dum Carolus
le Noble
, Medicus et peritissimus Anatomicus
suum iudicium interposuit. Forsan recusabis
istum Arbitrum et Iudicem, quia laudauit Rio-
lanum
, qui tamen iudicio Aristotelis et Galeni
potest esse æquissimus arbiter, quia ab anno æ-
tatis decimoseptimo incœpit monitis et auspi-
tiis sui Præceptoris et auunculi, Simonis Pietrei,
viri maximi et Medici Incomparabilis, qui eius
studia Medica direxit, sedulam dare operam re-
bus Anatomicis, et publicè demonstrabat suis
condiscipulis Anatomica in canibus et corpore
humano, præsente suo Præceptore. Quantum
valeat in artibus et scientiis exercitatio à pueritia,
indicârunt omnes prisci, qui vocarunt eos, qui in
artibus excellunt
πεπαιδευμενους : sed breuiter uni-
uersos qui tota vita probitatis titulis inclaruerunt,
et his contrarios
απαιδευτους, ex Gal. cap. 1 lib. 2.
Administ. Anatomic.
quod videtur depromptu
ex Aristotele, initio lib. 1. de partibus anima-
lium. In omni contemplandi genere, omníque tum
nobiliori, tum ignobiliore docendi via et ratione,
duos esse habitus constat, quorum alterum scien-
tiam rei appellarunt, alterum quasi peritiam quan-
dam : hominis enim probe periti officium est, iudi-
care perspicienter posse, quidnam rectè, aut non re-
ctè ab eo, qui docet exponitur ; quippe eum et ho-
minem omnino peritum, talem esse existimemus,
et peritiam ipsam non nisi facultatem huius officij
esse statuamus
. Quapropter Riolanus meritò hu-
ius controversiæ iudex esse potest. Vir probus,
inquit Hippocrates, nemini inuidet ; sincerè et
Christiana fide affirmo me, absque liuore et fel-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note g.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=g

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons