Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note j.
Transcription

Page 22, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

mortem animalis vlla supersunt, nec Recepta-
culi supra Lumborum Vertebras vestigia con-
spiciuntur, ait Pecquetus.

Pag. 108. Fatetur nullum Chylum purum
et sincerum ad Cor fluere, sed permixtum san-
guini. Idcirco ridiculus Pecquetus, dum quærit
in dissecto Hepate Chylum.

Quia dixerat Riolanus morbos qui assignan-
tur Hepati ab Authoribus, ex læsa vel frustrata
vel abolitâ sanguificatione, non ampliùs depen-
dere ab Hepate ; Absit, inquit ille, vt prorsus ab
Hepate morbos eiusmodi nullatenus censeam de-
pendere
 : atque nouam Pathologiam describit,
adeo obscuram, vt ad eius explicationem opus sit
Oedipo. Si jecur est emunctorium bilis, morbi,
qui ex eo oriuntur, causam habebunt vel sup-
pressionem bilis in Hepate, vel eiusdem excan-
descentiam : Ideóque remedia præscribenda
erunt, quæ valeant expurgare bilem, et ardorem
Hepatis extinguere. Vnde Medicus peritus in
arte sua, cognoscit Pecquetum ignarissimum,
cum suo Ministro, in operibus artis Medicæ :
Nec mirum, cùm Pecquetus sit Oeconomus do-
mus cuiusdam Episcopi, et idem à Secretis ; Al-
ter verò minister Eleemosynarius : sicque mutuis
auxiliis et studiis, conspirant aduersus Riola-
num
.

Pag. 114. Splen ex tota sanguinis massa exci-
pit excrementum
. Sustineo vix intra quatuor
dies, post viginti vel vltra Circulationes san-
guinis, posse exsurgere et secernere humorem
melancholicum, quia paucus sanguis arteriosus
in Cœliacam effunditur, et momento spargitur

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note j.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=j

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons