Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note l.
Transcription

Page 24, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

Quod spectat ad istam Lympham, per vniuer-
sum corpus expansam, inseruit humectationo
articulorum et ossium, eáque in vlceribus ar-
ticulorum sæpe tam abunde fluit, vt diffi-
cillimè fluxus sisti queat. Humor illius fluxûs
appellatur Synovia à Paracelso ; à Celso, Meli-
ceria
. De quo tractarunt Chirurgi Germani,
Felix Wirizius {a} in sua Chrurgia, et Libellum
composuit Fabritius Hildanus : atque de eo di-
sputauit Sebizius, Medicus Argentinensis, in
Examine vulnerum et vlcerum
. Nec potest esse
alimentum neruorum, quia sunt spongiosi, et
collocati inter Venam et Arteriam per vniuer-
sum corpus, eorum vasorum roscido humore
nutriuntur.

Pag. 116. Quod multis dubium fuerat, quis
vsus Venarum lactearum et Receptaculi nostri in
ieiunis animantibus aut fœtu, queis Chyli suspi-
cio nulla, solutum est : Quæ enim otiosa credidisses,
ea excipiendis vides confluentium aquarum dilu-
uiis occupatissima
. Si in fœtu nullus Chylus re-
periatur in lacteis Venis et Receptaculo, nec
in lacteis Thoracicis, nullus vsus erit istarum a-
quarum, ad euerrenda Vasa lactea, et ad alios
vsus, quos imaginaris. Ergo quamdius fœtus
vteri ergastulo detinebitur, Cor non sanguifi-
ficabit {b}, sed solùm Iecur, quod iterum excoquit
sanguinem maternum, vt reddat familiarem et
consocialem fœtui. Deinde si tubuli lactei in fœ-
tu inseruiunt diluuiis quarum deferendis, hic
erit primarius vsus tubulorum lacteorum.

Quum Typographo tradidissem hoc Opu-
sculum ad editionem, opportunè mihi commu-


  1. Sic pour : Wurtzius.

  2. Sic pour : cabit.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=l

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons