absurda ista excrementorum secretio ! sed ista
excrementa continentur in sanguine qui nutri-
tutus est corpus in prima Circulatione, et in
partibus hærere possunt.
Si hæc excrementa continentur in massa san-
guinis, quæ per Venas totius corporis disper-
tita est, quomodo partes istæ commemoratæ
queunt attrahere ab omnibus partibus excre-
menta ? cum non habeant vasa ad istud officium
dedicata, quæ referant ad partes istis officiis à
te commemoratis destinatas. Quemadmodum
excrementa Chyli in Hepate in sanguinem mu-
tati, bilis per vasa peculiaria trahitur, et per alia
expurgatur. Sanguis melancholicus à Liene, per
Venam Splenicam exsugitur, et per Arteriam
Splenicam particularem in renes expurgatur.
Pituita in Chylo contenta, dum transcolatur
Chylus, tunicis intestinorum inhærescit, easque
inungit. Alius mucus pituitosus parietibus Ven-
triculi affigitur.
Pag. 128. Futile est, quod passim innuit Rio-
lanus, per emulgentium Venarum alueos in re-
nes eiusmodi Chylum superfluum deponere.
Tu tamen id scripsisti.
Pag. 128. Bis mihi obiicit peruicaciam meam
in refellendo suo dogmate, cùm Gayanus, Chi-
rugus et Anatomicus peritus, totum eius arti-
ficium mihi demonstrarit. Fateor fide bonâ
Gayanum mihi ostendisse dumtaxat Venas la-
cteas Mesenterij, et ramum solum sinsitrum la-
cteum pennæ gallinaceæ alarum crassitie, qui
coërcebat liquorem lacteum liuescentem, nec
quidquam vlterius vidi, nec ipse demonstrauit.