Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note a.
Transcription

Page 51, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

Refvtatio Panegyreos
Apologeticæ pro Pecqveto,
scriptæ a duobus Medicis

Parisiensibus,
adversvs Ioannem Riolanvm,
Antiquiorem Scholæ Parisiensis Magistrum,
ab istis infamatum.

Sicvt fortis equus spatio qui sæpe
     supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus
     quiescit
 :

Ita Riolanus in ea ætate prouecta,
quam per Dei gratiam est assequutus, deberet
nunc quiescere, et honesto frui otio, pro tot la-
boribus ad vtilitatem publicam exantlatis,

Nullius addictus iurare in verba Magistri.

Lubenter tamen paret consilio Aristotelis, qui
scribit in Politicis, lib. 3. cap. 11. Medicum de-
bere aliis rationem sui officij reddere
. Ad id pro-
uocatus fui à duobus Medicis Doctoribus Pari-
siensibus, Pecqueti Asseclis, et fautoribus
, (sic
enim se profitentur in titulo, et in fine istius li-
bri famosi.) Idcirco mearum partium esse duxi,
meam famam sartam textam tueri, atque iniu-
rias et calumnias in me temere ab iis et maleuo-
lè effutitas repellere.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note a.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=a

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons