Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note b.
Transcription

Page 52, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

Nam qui famam suam non tuetur, æquè in vi-
tio est, ac si patriam, et parentes desereret. Vnus-
quisque famam suam defendere tenetur
, In sacra
Scriptura : Iurisconsulti pro crudeli habent, qui
suam famam negligit
. Verùm qui famosos libel-
los ficto vel alieno nomine scribunt, id faciunt
præ pudore scriptionis falsæ, et insolentis, vel
metu infamiæ, et reprehensionis : sed qui vera
scribit, et loquitur, nihil metuit, suæ scriptio-
nis testem habet veritatem, et conscientiam.

————— hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi, nullâ pallescere culpâ
.

Et intrepidè proclamabit :

Me me adsum qui feci, in me conuertite ferrum.

Hoc genus scribendi antiquis Imperatoribus
improbatum fuit, et à recentioribus, vt Carolo v.
seuerissimis pœnis interdictum. Vlpianus inte-
stabilem esse de lege Authorem, vel Editorem
libelli famosi pronunciauit. Quod antea nota-
uerat Horatius.

Pœnáque lata fuit, quæ nollet carmine quemquam
Describi ————

Ideóque Augustus Imperator referente Dio-
ne Cassio, lib. 56
famosorum libellorum, quos
ad traducendos homines à quibusdam conscri-
bi acceperat, conquisitionem fieri iussit, reper-
tos in Vrbe ab Ædilibus extra vrbem, à singulo-
rum locorum præfectis comburi mandauit, et in
quosdam eorum authores animaduerti.

Hyginus Thalassius scribens ad Iatrophilum
Pecquetianum
 : (Sunt illi duo Medici Parisienses,
fautores et approbatores libri de Venis Lacteis :
nolunt proprio nomine innotescere, atque sub

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=b

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons