aliena larua putant se Leoninæ pelli prudenter
assuisse Vulpinam, vt Leonis more mordeant,
et lacerent Riolanum, atque Vulpis instar clan-
culum hoc maleficium exequantur.
Astutam vapido seruant sub pectore Vulpem).
Illi credunt Riolanum, quem appellant caligi-
nosum, decrepitum, capularem, et silicernium,
taciturnum, propter ingenij, vt dicunt, hebes-
centis imbecillitatem : Sciant illi, si Machæram
habent domi, Virbinam {a} mihi non defuturam,
nam charta parata est, et calamus, Nec scribenti
otia desunt : et si iactatis multos habere gladios,
respondebo cum Castritio Plancentino, et ego an-
nos, apud Valerium Maximum. Sed nec anni, {b}
nec infirmitas corporis, retardabunt animi vires
robustas adhuc ; cùm infirmor, tunc fortior sum,
inquiebat D. Paulus : Virtus in infirmitate per-
ficitur : Nec recusabo, quamuis spectatus satis,
et iam rude donatus, iterum me antiquo inclu-
dere ludo.
Quamuis sint duo Doctores Parisienses, con-
iurati hostes Riolani, iunior vt imprudentior,
scribendi et conuitiandi munus in se recepit, al-
terius operâ adiutus. Qualis autem sit iunior,
tanquam sorex indicio suo se prodit. Ego, in-
quit, doctis ignotus, et curtæ supellectilis homun-
cio, Anatomicorum celeberrimo in faciem restiti,
quia reprehensibilis erat. Vera scribis, Nam si non
aliquâ nocuisses, mortuus esses putas rem excel-
sam præstitisse cum Dauide, quia supra senem
intellexisti. Vt famam aliquam tibi comparares,
Riolanum insolenter insectatus es,
Nouimus, et qui me transuersa tuentibus hirquis
Respiciat.
- Sic pour : Veruina.
- Sic pour : annos prudentiæ (errata).