Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note e.
Transcription

Page 55, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

nam tuam ipsis placere. Nam præ intemperantia
omnia ipsis displicent, et insaniam sapientiam pu-
tant. Profecto suspicor pleraque in scientia tua pa-
lam contumelia affici, aut propter inuidiam, aut
propter ingratitudinem. Ægrotantes enim simul
vt seruantur, causam Diis aut Fortunæ attribuunt.
Plerique verò suæ naturæ hoc adscribentes, bene-
factorem odio habent, et parum abest, vt indignè
ferant, vt se debitores esse putentur, vt et plerique
artis ignorantiam in se habentes, et imperiti exi-
stentes, id quod melius purgant, inter stupidos enim
fiunt suffragia, et neque ægroti attestari volunt,
neque eiusdem artus artifices testimonium præbere,
inuidia enim obstat
.

Cur autem quibusdam Medicis sit innata ma-
ledicendi consuetudo, rationes Astrologicas et
Morales assignat, Differentia 7. Petrus Aponen-
sis, Patauinus, Doctor Medicus Parisiensis
 : eius
verba subiiciam. Est autem sciendum quod Me-
dici meritò vt plurimum malorum extant morum,
quia ex vili stirpe 
{a} et sterili originem contraxerunt,
intumescentes demum, et contumeliosi facti, cùm
fuerint aliqualiter incrassati, tum etiam quia
Medicinæ scientia, et singulariter 
{b} curatiua, maxi-
mè Scorpioni attributa est et Marti, quorum pro-
prietates in malum tendentes iam sunt tactæ
.

Page 182. Quæ te intemperiæ insaniæque
agitant, vt in limine libri adeo impudentissimè
mentiaris ? Riolanus in Obseruatores inuenti Pec-
quetiani styli aciem strinxit tam iracundè atque
hostiliter, vt in infames agyrtas, sicarios, ac furci-
feros, in ciuium capita et fortunas insidiosissimè
grassantes
. Non potes designare locum aut pa-


  1. Sic pour : stipite (source citée).

  2. Sic pour : simpliciter (source citée).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=e

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons